- CONCHA
- I.CONCHAGraece Κόγχη, apud medii aevi Scriptores, culmen dicitur, quô tegebatur Sanctuarium vel Adytum Templi, quod instar Conchae structum esset, nomen adeptum: Habebat enim dimidiati liaemisphaerii figuram, vel quartae partis sphaerae. Paulus Silentiarius in Ε᾿κφράυει Templi S. Sophiae,-----ὑψοῦ δὲ μετ᾿ ὄρθιον αὐκένα τοίχωνΣφαίρης τετρατόμοιο λάκος τὸ τίταρτον ἀνέρπει,Οἷον ὑπὲρ τριλόφοιο καρήατος ὑψόθι νώτωνΣχῆμα πολυγλήνοιϚι ταὼς πτερύγεςςιν ἐγείρει.Κόγχαι ταῦτα κάρηνα σοφοὶ τεχνήμονι μύθῳΑ᾿νέρες ἠυδάξαντο, τὸ δ᾿ ἀτρεκὲς ἐίτ᾿ ἀπὸ κόγχηςΕἰναλίου καλέουσι δαήμονες, ἐίτ᾿ ἀπὸ τέχνηςΑύτοί που δεδάασι.Constabat autem tribus concavitatibus intus recedentibus, quibus distinguebatur. Idem,Τριςςὰ μὲν ἀντολικῶν ἀναπέπτα ται ἔνδια κόκλωνΗ῾μιτόμων, ὑψοῦ δὲ μετ᾿ ὄρθιον αὐκένα τοίκωνΣφαίρης τετρατόμοιο λάκος κλ.Ubi τριςςὰ ἔιδια κύκλων ἡμιτόμων sunt tres recessus coricavi Conchae, qui ab inviem circulis dimidiatis prominentibus distincti erant. Ipsa vero tota in exteriori parte sphaerae, uti dictum, quartam partem referebat. Paulinus, Natali 10.Est etiam interiore sinu maioris in anlaeInsita cella procul, quasi filia culminis eius,Stellatô spatiosa tholô, trinôque recessuDispositis sinuata locis -----Aliquando ipsa Conchâ maior hôc modô, tribus volutarum sinibus distincta, duas alias conchulas dextrâ laevâque adiunctas habebat. Idem, Ep. 12. Cum duabus dextra laevaque concbulis, intra spatiosum sui ambitum absis sinuata laxetur. Idem enim Apsis, quod Concha, uti apud Paulum quoque praefatum videre est; hodie Chorus. Porro Concha cameratum habuit culmen, quod non tam altum, quam reliquum Balilicae spatium, et laqueatum erat: cum reliqua Basilica lacunar haberer pro camera. Aliquando tamen et totum Templi tectum, non minus, ac Sacrarium ipsum cameratum erat, sed hôc discrimine, ut Sacrarii culmen conchae formam haberet, i. e. camerae concham referentis: cetera Basilica, seinicylindri specie, fornice nempe oblongâ; praeterea cetera Basiliea laqueata, i. e. tabulis subtecta; at Concha Sacrarii ex structura, i. e. lapide structo esset etc. Quia vero Concha Templi seu apsis speluncae modô camerata erat, hinc et Spelunca appellata est. Unde illa Graecorum ςθεωρία, de sepulchri Domini comparatione, cum Ecclesiae concha: Κόγχη ἐςὶ τατὰ τὸ εν Βηθλεὲμ ςπήλαιον ὅπου ἐγεννήθη ὁ Χριςὸς, καὶ κατὰ τὸ ςπήλαιον ὅπου ἐτάφη, apud Salmas. ad Solin. p. 1251. et seqq. De Concha, Car. du Fresne, in illa, inquit, sacra Mysteria peraguntur et ubi stat Altare; sic dicta, quod quâ parte sit ςθυσιαςήριον seu Βῆμα, quidam in hemicylindri formam effingatur recessus, qui superne in Conchae figuram clauditur. Graeci vero intra Concham istiusinodi solent praeter Altare, ubi Eucharistiam peragunt, aliud altariolum erigere, ubi multis ceremoniis panem et vinum praeparant, quem ritum προςκομιδὴν, i. e. advectionem, vocant: Inde enim tempore consecrationis, sollenni processione panem et vinum ad Altate deferunt, ac eôdem, peractâ communione, Sacerdos residuum Euchatistiae tefert et consumit, vasaque purificat, vide Macros Frattes, in Hieroles. et Car. du Fresne in Deser. S. Sophiae n. 50. nec non infra, voce Recessus. Sed et Concha species navigii est, in conchae formam efficta, ad instar gondolarum Venericarum, in Ep. Iacobi Aragoniae Regis ad Carolum Regem Franciae A. C. 1326. alibique. In Ecclesia Romana recensetur vulgo inter vasa ac ministeria sacra, cuius vatii fuêre usus. Concharum ad charisma, meminit Gregor. M. Sacrament. p. 71. 73. edit. Menardi. Concharum, h. e. candelabrorum Bernardus in Consuet. Cluniacensibus MSS. Κρατῆρας vocat Paulus Silentiarius in Deser. S. Sophiae. Conchae ad Baptismum occurrunt, in Concil. Eliberit. can 48. Hi qui baptizantur, nummos in concham non immittant, ne Sacerdos quodgratis accepit, pretio distrahere videatur. Item in Responsis Stephani II. c. 12. Cum concha aut cum manibus infanti in infirmitate posito aquam super caput fundere et sic baptizare etc. Alium indigitat usum Anastasius Bibliothecar. in Paschali, Pariterque et concham ad spongiam pro nocturnis diligentiis ibidem ex argento constituit etc. apud eundem Car. du Fresne, Glossar.II.CONCHAnomen generale, multas sub se species comprehendens. In illis enim magna ludentis naturae varietas, tot colorum differentiae, tot figurae, planis, concavis, longis, lunatis, in orbem circumactis, dimidiô orbe caesis, in dorsum elatis, laevibus, rugatis, denticulatis, striatis, vertice muricatim intortô, margine in mucronem emisso, foris effusô, intus replicatô: iam distinctione virgulata, crinita, crispa, caniculatim, pectinatim, imbricatim undatâ, cancellatim reticulata, in obliquum, in rectum expansâ, porrectâ sinuatâ, brevi nodô ligatis, totô latere connexis, ad plausum apertis, ad buccinam recurvis. Navigant ex his Veneriae, praebetesque concavam sui partem et arvae opponentes per summa aequorum velificant. Saliunt pectines et extra volitant seque ipsi carinant, verba sunt plinii, l. 9. c. 33. Earum multiplex usus, in vita humana. Nam Concha, olim sigillis apposita est, nti dixim us supra in voce Claxendix. Pictoribus olim, hodieque, pro vasculis pigmentariis, inserviit: Colores enim suis infundere conchis videmus, ut chamarum et mytilorum testis; idque partim, quia colores iis non immutentur, partim, quia testae nulli sint oneri, dum manu sustinentur. Etiam antiquis pro tuba fuit Concha turbinata, dicta ςράβηλος, quasi ςρόβιλος. Hesych. et Varin. Στραβήλῳ τῷ κόγχῳ, ᾧ ἐσάλπιζον, Strabelo, conchâ, quâ buccinae instar canebant. Idem Hesychius ante tubas inventas, conchis marinis usos fuisse; alibi docet. Vide Theocritum, Διοςκούροις et Lycophronem, Cassandrâ, nec non infra Proelium.. Hinc et Tritones in antiquis videas marmoribus cum conchis oblongis, ore rotundô amplôque; sed paulatim amitrentibus magnitudinem, donec per sinuositatem devexam desinant inferius in mucronem: cuiusmodi concham scite descripsit Ovid. l. 1. Met. Fab. 7. Porro et in suffragiis ferendis, concharum minutarum, pro calculis, usum fuisse, quae χοιρίναι dictae, legimus apud Iul. Pollucem, l. 8. c. 5. et Scholiast. Aristoph. Equit. Ad quam formam postea calculi ex aere facti, quos et ςπονδύλους dixerunt, antiquô nomine retentô: nam σφόνδυλοι iidem cum χοιρίναις, quae sunt conchae marinae. Id. Pollux, Αὖθις δὲ καὶ χαλκᾶς ἐπόιησαντο κατὰ μίμησιν, σφόνδυλοι δὲ ἐκαλοῦντο αἱ ψῆφοι δικαςικαὶ χαλκοῦ πεποημέναι, Postea vero et aereos fecerunt ad imitationem, sphondlylia quoque vocabantur calculi Iudicum, ex aere facti. In mensuris quoque iis usi sunt: unde obtinuit, ut Concham dicerent pro tribus cochlearibus, nempe sextarius valuit conchas 32. quod esset 96. cochlearia. Vide Gerh. Ioh. Voss. de orig. et progr. Idolol. l. 4. c. 49. Imo ad lusum adhibitae. Conchis enim illis minutis et rotundis, quae cum lapillis, in littore maris inveniuntur, lusitâsse olim puellas, docet Tzetzes his versibus:Λείςθ λίθοι ςιλπνότα ται καὶ μέλαιναι εἰς ἄκρονΟ῞ μοιαι καλολαΐγξιν, αἷς παίζουσιν αἱ κόραι.Quas imitatus Caligula; contractis ad unum legionibus, specie in Germaniam transgrediendi, Conchas umbilicosque in ora maris Oceani legi iussit, cum ipse nunc siuxo cultu Venerioque interesset, nunc armatus, spolia a se non ex hominibus, sed caelestium capi dictiaret etc. uti habet Victor, in eo, c. 3. Vel, ut Sueton. c. 46. Postremo quasi perpetraturus bellum, directâ acie in littore Oceani, ac ballistis machinisque dispositis, nemine gnarô ac opinante, quidnam coepturus esset, repente ut conchas legerent, galeasque et sinus replerent, imperavit. Spolia Oeeani vocans, Capitolio Palatioque debita. Vide quoque infra ubi de Ocellis. Abusus vero ad luxum gravissimus, de quo iterum Plin. l. c. c. 34. Sed quid haec tam parva commemoro, cum populatio morum atque luxuria non aliunde maior, quam e Concliarum genere, proveniat? Iam quidem ex totarerum natura, damnosissimum mare est, tot modis tot mensis, tot piscium saporibus, quibus pretia capientium periculo fiunt. Ubi inprimis digitum intendit, in Conchas Margaritarias, Purpurarias, Venerias, de quibus infra dicetur.III.CONCHAurbs fuit Romandiolae, in ora maris Adriatici, iam dudum aquis obruta.IV.CONCHAvulgo Cvenea, urbs Hispaniae in Montana regione vulgo la Sierra, cuius caput est ad Sucronem fluv. vix 10. leuc. a confinio Aragoniae in Occasum, 9. a Tago fluv. in colle, inter duo flumina et montes. Capta est ab Alphonso Rege, A. C. 1166.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.